Apocalypsis B. Joannis*

Caput 10: Versus 1

Et vidi alium angelum fortem.Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit.De coelo.Id est cognitione angelorum.Amictum nube.Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quae est nobis refrigerium contra vitia.Et iris in capite.Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse.Tanquam columna ignis.Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel praedicatio.
(* Traductions européennes)